MANRALI

MANRALI
MANRALI
populi Colchidis. Ptol. Mengrelli Postello. MANRICIA vulgo MANRIQUE, Familia Hispaniae illustris, in duas praecipue stirpes dividitur, Gastannedensem et Trebinnensem: in quarum illa claruit Garsias Ferrandus Manricius, Henrici Inf. Aragoniae primarius Minister et titulum Comitis de Castanneda nactus; qui inde tamen variis fortunae casibus iactatus est, donec denuo dignitas illa confirmaretur. Ex Aldoncia Castellana (de Castilia) genuit Iohannem Fernandum et Gabrielem: quorum ille Castannedenses propagavit, per filium Garsiam Fernandum. Marchionum de Aguilar titulô auctos: praeter quos quoque filius Iohannis Iohannes posteritatem habuit. Hic (Gabriel) Comitis Osornensis et Ducis Galistei dignitatem obtinuit. Quarum illa ad posteros, e quibus etiam Antonius quidam, a Coniuge Anna de Luna et Arellano, Comes de Morata factus est, huc usque propagatur. Vide infra in voce Ossorne. In stirpe Trebinnensi, quae cognomentum de Lara adsumpsit, celebris fuit Petrus Manricius Iudex Legionis Dn. de Trebinno et Hamusco, qui ex Leonora Castellana plures liberos suscepit. Ex illis primogenitus Didacus Gomesius Manricius primus de Trebinno Comes, Petrum genuit, primum de Naiera Ducem et reliquorum satorem: cuius abneptis Luisa Ducatum Bernardino de Cardenas Duci Maquedensi attulit. Secundusfilius Petri, frater Didaci, Rcdericus, nuncupatus cst Comes de Paredes de Nava, beneficiô Iohannis II. Regis: e cuius primogenitis orta. Agnes Com. de Paredes, ad maritum Henricum Manricium, ex linea Naierensi agnatum, successionem transtulit. Praeter hos vero, ex Roderici huius filiis, Roderico et Henrico, alios huius lineae oriundos in venirelicet. Didaci et Roderici frater fuit Petrus Manricius Dn. de Valdizcari: cuius nepos Antonius Luisam duxit de Padilla, Dominam de Padilla et Santagadea heredem. Unde huius posteri nomen de Padilla assumpserunt, et Comitum titulum ratione Santagadeae obtinuerunt. Quartus praedictorum frater fuit Gomesius Dn. de Villazopeque et Belbimbre; nec non octavus (nam quorum posteritas vel nulla vel feminina tantum fuit, recensere nihil attinet) Garsias Fernandus Dn. de las Amaquelas, quorum uterque hereditatem suam transcripsêre ex se genitis. Quâ ratione quoque, cum Rodericus de Mendoza Com. de Castrogeriz, Annam Manriciam Dominam de Villazopeque duxisset, Manriciam cognomen Mendozio iunctum est. Fuit autem haec Anna, filia Ludovici Gomesii Manricii Dn. de Villallopeque, ex Agnete Castellana; mater vero Alvari de Mendoza Manrique Com. de Castro Geriz: quo et Magdalenâ de Sandoval et Roxas genitus Antonius, ex Isabella de Velasco Gomezium suscepit; patrem ex Maria Henricia de Ribera (filia Petri de Ribera Barroso March. de Malpica, Maresc. Castellae) Isabellae de Mendoza (quae nupsit Didaco Sarmiento agnato; Com. de Ribadavia, de in Consalvo Faxardo) et Catharinae Henriciae de Mendoza, (uxori Iohannis Hurtadi agnati Com. Orgazii) Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part II. p. 48. et in Indice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”